Spongia marinorum est, quae multorum est generum, sicut in antehabitis diximus : et conveniunt cum animalibus in motu contractionis et dilatationis, et quaedam eorum immobiles sunt a saxis: et si abrumpantur a radicibus, recrescunt. Quaedam autem sunt mobiles de loco ad locum. In aquis turbatis melius vivunt, et in puris putrescunt, et cibantur limo et piscibus et ostreis.