Stella piscis est in mari Occidentali in figura stellae formatus, cujus caro interius est mollis, extra autem est dura. De hoc dicitur, quod igneum in se calorem habet : quia quidquid devoraverit, mox in ventre ejus ita coctum invenitur sicut bis coctus panis.