Sturio piscis notus est, quem Antiqui storam vocaverunt. Est autem piscis longi nasi et magnus ad longitudinem novem pedum quando completus est, et est rotundus in modum clavi, et tres habet denticulorum in pelle pungentium per corporis longitudinem : os habet ad sugendum potius quam ad manducandum : et ideo in ventre ejus nihil cibi invenitur grossi, sed humor viscosus quem sugendo accipit : carnes habet albas et dulces, et non habet ossa nisi in capite : pinguedinem habet croceam, et hepar habet: magnum et adeo dulce, quod nisi felle suo temperetur prae dulcedine generat abominationem.