Testeum animal est marinum quod pellis duritie testeum appellatnr. Hoc autem adeo spissam ex maris salsedine contrahit pellem et duram, quod calor naturalis interius per poros respiraculum habere non valens, causa est infirmitatis animalis istius : et tunc petit aquas dulces, in quibus subtiliata pelle pristinae restituitur sanitati, qua potitum animal iterum redit ad aquas maris, in quibus pellis inspissatur: et sic saepe commutat. seipsam, tamen ex mari non potat nisi aquas dulces quae influunt mare, sicut olim in hac scientia probavimus per vas testeum in aqua positum.