Tygrim animal est marinum. Haec bestia caudam habet latitudinis cubitorum duorum : foetum facit in mari, et numquam in terra : in terram tamen exit ad pastum : dextra ripam intrat, et exit ad sinistram : et hoc contingit, quia oculo dextro melius videt quam sinistro. Flante aquilone libentius exeunt quam alio tempore.
Plinius dicit, quod navem insequuntur curiositate videndi vela, et hoc stupore tantum detinentur, quod tridente in eos jacto vix fugiant. In hieme latent: ultra modum impinguantur, ita quod tertio anno vel quarto plerumque moriantur. In aethiopia tygrii bestiae sunt colore fusco, et duabus mammis a pe- ctore dependentibus foetus lactantes, ut dicit Solinus. Dicit etiam, quod tygrius quidem in Ponto nascitur, eo quod aquas caeteris maribus habet dulciores : et si flumina intrat, dextro latere intrando, sinistro exit.