Vacca animal est marinum validum et iracundum et injuriosum. Hoc animal non ovat, sed facit partum sibi similem : ad plus autem facit duo, saepius tamen unum, quem secum ducit quocumque vadit, quia valde diligit eum. Mater autem decem mensibus impraegnatur: et ipsum animal aliquando centum triginta annis probatum est vixisse per caudae ipsius amputationem.