Verich piscis vulgariter vocatur, quod Latine arislosius dicitur propter innumeras aristas quas caro ejus in se habet. Est autem piscis in cibum parvus et vilis.
Hoc autem modo capitur : tendunt retia aut per longitudinem aut per transversum aquae, et ante retia instrumentum quod est in figura arcus natans super aquas, et in superiori ejus cum vola pulsans, ad cujus tinnitum piscis gregatim convenit et incidit in rete.
Hic piscis in colore et figura est sicut halsa, praeter hoc quod hamos aristales in carne spinales plurimos habet, ac si totus plenus sit spinis acualibus in carne.