Zityron animal maris esse dicunt, quod Antiqui militem vocaverunt, et magnum est ac fortissimum hoc animal : in anteriori parte quasi armati militis praefert figuram. Caput enim quasi casside galeatum est ex cute rugosa et dura : et a collo ejus quasi dependens est scutum longum, et durum, et firmum, valde cavum inferius. Venae enim et nervi quasi de collo ejus et de spondilibus procedunt, quibus hoc scutum alligatur, et est scutum forma triangulum. Anteriora crura habet quasi brachia longa et fortia valde et bifurcata : et his validissime pugnat : et cum capitur, vix nisi malleis occiditur. In mari Britannico hoc animal apparuit, et est de genere tortucarum.