Zydeath animal dicitur esse marinum, forma mirabile, sed innocuum. Caput enim habet ut equus, sed minus : corpus vero draconi habet in omni parte simile, caudam longam, sed proportione corporis sui gracilem : et est tortuosa cauda sicut serpentis. Totum corpus suum diversimode coloratum est. Loco alarum pinnas habet sicut piscis, et movetur de looo ad locum natando.