Zysius est animal maris, nulli alii simile, maximum et ingens de genere cetorum :caput habet monstruosum, os pro- fundum valde, oculos horribiles : in toto corpore nulli alii simile animali.
Haec de aquatilibus dicta sint. Haec enim cum his que jam in antehabitis diximus sufficere possunt ad naturas eorum cognoscendas : et praeter caeteras utilitates quae in inductis animalibus considerantur, nominum Arabicorum et Graecorum in praecedentibus positorum multa cognosci possunt : haec enim Latine nominata
sunt, et hic inductae proprietates eorum et naturae et mores sufficienter describunt, quibus animalibus superius Arabice vel Graece nominatis conveniat quae hic posita est animalium descriptio : et tunc scitur cui convenit et nomen. Insuper et in hoc inveniuntur summatim cuilibet aptata quae in praecedentibus sparsim et communiter animalibus determinata sunt inesse.
DE ANIMALIBUS