De Serpentium natura primo in communi, secundo in
speciali. In hoc libro vigesimo quinto Animalium de serpentium natura disserendum est, qui in multis in compositione corporis cum aquatilibus conveniunt. Ossa enim non habent sed spinas sicut pisces, et squamas in ventre habent serpentes, quibus loco unguium, et costis loco orarium in ambulando sive rependo utuntur. In coeundo autem non habent testiculos, neque veretra, neque vulvas, sicut neque pisces, sed vias habent seminis et ovorum sicut pisces, licet modo piscium non commisceantur sexus : applicantur enim serpentes ad invicem conjungendo vias seminis et ovorum tamquam sint unum corpus et duo capita, et in hac applicatione foemina emittit ova sibi per humorem viscosum adhaerentia invicem, et mas effundit se- men super ea : et hoc convenit omni serpenti qui vere serpens est: sed non convenit ovantibus ova testata sicut lacerta facit : quia in talibus oportet quod semen projiciatur in matricem antequam ovum testam accipiat: quia in egressu semen cadens super ovum testatum, non proficit, eo quod non pertingit ad interiora. Sicut ergo piscis ita et serpens ovat ova incompleta, quae complentur tactu masculini seminis sicut et ova piscium : et ideo matrix serpentium longa est sicut matrix piscium, et ova continuo exitu in coitu emittit sicut et pisces.
Cor autem serpentium sub capite est statim sicut et in pisce, et non est pyramidale directe sicut nec in pisce, sed est simile reni. Linguam autem habet ser-
pens non ut piscis ligatam, sed longam valde et bifurcatum et nigram valde, et multum emittit eam ex ore suo. Et quidem magni et parvi serpentes habent hepata : sed magni fel habent super hepar, et parvi fella sua habent super intestina. Et causa hujus est, quia in piscibus et serpentibus parvis hepar non est continuum, sed divisum secundum divisionem intestini : et ideo etiam vas cholerae ubique adesse oportuit, ne cholera in ipsis generata complexionem destrueret. Oculi autem serpentis a principio nativitatis sunt humiditatis incompletae, cujus major pars est in capite non adunata ad locum oculi : et illa quae est in capite, est spiritus formativus et formativa virtus oculi: et ideo sipungantur parvi et jam nati serpentis oculi, recrescunt propter eamdem causam. Cauda vero serpentis generatur maxime de humido cibali, sicut et cauda lacertae : et est corpus ejus simile ei quod non indiget diversitate spiritus formantis, et virtutum formantium varietate : sed formatur unum membrum ex alio sibi simili: et ideo cauda serpentis abscissa, iterum recrescit sicut et cauda lacertae : et in omnibus similium complexionum membris et animalibus istud invenitur, nisi membra principalia quae figura et virtute differunt ab aliis, fuerint amputata, sicut est caput, cor, stomachus et hepar, et hujusmodi: et haec quidem de compositione corporum serpentium universaliter hic, quamvis etiam in antehabitis libris ista sint ostensa.
Amplius autem serpens collum non habet sicut neque pisces : sed hoc habet proprium, quod caput convertit toto alio corpore immobili: et hoc oportuit ei dari, ut longum corpus ejus quod trahit, retro se possit adspicere : natura enim facit quod melius est in omnibus.
Comedit autem omnis serpens venenosas carnes et alias, et comedit herbas : sed eo venenosior est morsus ejus, quo venenosiora comedit. Vinum autem multum desiderat, et aliquando submergitur in ipso, ita quod vinum totum effi- citur venenosum si serpens est venenosus : et licet bibat, non tamen habet vesicam : et ideo parum bibit, et paucas emittit superfluitates siccas, eo quod comedit parum de substantia, sed exsugit humidum quantum potest : et ideo splen serpentium est parvum, quia de terrestri parum accipiunt : et humor naturalis est multus, eo quod multum sugunt de humido.
Serpentes multi non omnes hieme latent et dormiunt : quoniam falsum est quod dicitur omnis serpens esse frigidus per naturam suae complexionis. Unde serpentes calidae complexionis non dormiunt : qui autem hieme dormiunt, macerentur, ita quod laxatur pellis eorum : et dum evigilant, illam exuunt, solventes eam primo in facie, et deinde per arcta cavernarum se impingentes exuunt eam a toto corpore suo : et sic redit ad serpentem quaedam juventus ejus sicut ad genera gammarorum et ad genera avium se mutantium.
Est autem non silentio praetereundum, quod in frigidis locis minus inveniuntur serpentes et alia venenata, quam in aliis locis. Unde in Hybemiaruin quadam insula serpentes non vivunt. Hoc autem ideo est, quoniam talia aut pauci aut nullius sanguinis existunt, et in locis frigidis congelantur humiditates eorum et inspissantur, et ideo moriuntur : et non generantur ibi, quia locus contrarius est generationi eorum. In locis autem calidis spissus eorum humor subtiliatur et terminatur per digestionem ad vitae spiritum : et ideo in illis profciunt. Signum autem hujus est in Nubia et in India plurima talium esse animalium, et in maximas quantitates proficere, et venena eorum esse in talibus locis nociviora quam in locis frigidis, nec tamen omnia ideo frigida sunt, quia sanguine carent : citrina enim existentia magis calorem indicant quam rubea : et tales, hoc est, citrinae, sunt multorum venenosorum humiditates : serpens enim sicut a nomine ostendit, serpit costis, et juvatur squa-
tois loco unguium : et ideo costas mobiles a natura sortitus est : et sunt in pluribus eorum numero triginta.
Aliqui autem serpentium erecti incedunt anterius forte ad altitudinem cubiti vel plus vel minus, secundum quod major vel minor est serpens : et hoc modo multos expertus sum incedere, et maxime tyros. Dicunt etiam quidam, quod phareas serpens erectus incedit virtute etiam costarum, licet de natura cartaginis sint potius quam ossis. Saltus vidi eos dare maximos et longinquos : sed virtute squamarum scandunt in arbores altissimas : et licet omnes longi sint, tamen sunt longiores et breviores secundum genera propter duas causas, quarum una est naturalis habitudo quae in omni animali ex specie constituitur, eo quod omnium natura constantium terminus est et ratio magnitudinis et naturalis augmenti. Alia vero est cibus et locus calidus vel frigidus minus vel magis extendens humidum viscosum quod est materia generationis ipsorum.
Ex his igitur et similibus in communi determinatis cognosci potest serpentium natura cum his quae superius dicta sunt de eisdem.
De natura et diversitate veneni, et malitia ejus in serpentibus.
Licet jam dixerimus in communi de serpentium natura in genere, tamen quia ut in pluribus humor serpentis venenum est, oportet nos determinare de natura veneni : quia tunc in speciali melius sciemus naturam venenorum.
Dicimus igitur secundum experta traditionum philosophicarum species venenorum duas esse secundum duo principia operationis eorum. Una quidem species veneni principium suae operationis habet a qualitate activa vel passiva quae in ipso est. Alia autem habet prin- cipium a forma substantiali et a tota substantia suae naturae et speciei.
Et prima quidem veneni species operatur quatuor modis. Aut enim corrodens putrefaciens ex acumine caloris in humido : quale venenum est lepus marinus. Aut inflammans calefaciens ex calore convertente ad se humidum subtile : quale venenum dicitur esse euforbium. Aut infrigidans stupefaciens ex frigiditate mortificante tollente sensum, sicut dicitur esse opium. Aut oppilans vias anhelitus in corpore ex grossitudine frigidae substantiae suae quae acumen accidentale habet : quale venenum dicitur esse plumbum adustum. Efficiens autem a tota substantia est sicut gummi impelli, et sicut fel leopardi : et haec sunt venena deteriora quam priora.
Amplius venenorum quaedam sunt super unum aliquod membrum operantia perniciem. Quaedam autem operantur super totum corpus. Aliquod enim destruit vesicam, et aliquod destruit pulmonem, et aliquod destruit totum corpus.
Ex his autem colligitur, quod non est necessarium quod venenum quod interficit cum permutatione complexionis aut cum putrefactione aut operando super unum aliquod membrum, quod interficiat statim : sed consequens est, quod quanto diutius est in corpore, tanto fit operatio ejus pejor, et salus difficilior. Salus autem et evasio a tali veneno non est nisi aut ex eo quod resolvit ipsum venenum aut per consumptionem, aut per sudorem, aut vomitum, aut per accidens contrarium ipsi veneno.
Est autem valde considerandum, quod venenum aliquando juvatur ad nocendum per complexionem calidam cordis, et aliquando impeditur : si enim sitvenenum frigidum et grossae substantiae et hebetis qualitatis, et sit cor calidum et viae amplae arteriarum, et tunc calor cordis subtiliat ipsum, et tunc citius trahunt ipsum arteriae calore et motu suo : et ideo citius alteratur, et digestum pervenit ad cor, et interficit. Si sit cor minus
calidum et arteriae et viae strictae, paulatim resolvitur venenum et alteratur per calorem digestivum, et non attrahunt ipsum viae nisi jam digestum : et tunc non interficit, eo quod alteratum sit prius antequam ad cor attingat. Similiter autem si calidum sit venenum, et cor calidum et viae amplae, citissime antequam alterari possit, attrahitur, et interficit. Si autem frigidum sit cor et viae strictae, aliquando alterat et liberat a morte animal : aut si tantae frigiditatis est, quod alterare non potest, jacet, et putrefacit substantiam. Hinc est quod Galenus dicit napellum venenum esse hominis, et cibum turdi et passeris : quia turdus cor habet frigidum et vias arctas : et ideo alteratur in turdo venenum cibi alteratione et non in homine.
Et ideo est quod narrat Aristoteles puellam nutritam esse veneno. Primo enim accepit parum, et postea plus, donec consuevit venenum sicut alium cibum. Puella enim fuerat parum calidi cordis et strictarum viarum, in qua venenum resolutum alteratum est digestione cibi continue antequam posset ad cor attingere : et ideo sic per nutrimentum facta est venenosa, ita quod saliva et caeteri humores ejus omne interfecerunt appropinquans ei : et qui coierunt cum ea, mortui sunt. Et hoc etiam narrat medicus rursus, et non semel hoc factum, sed saepius.
Signa autem horum venenorum in his qui sumpserint ea, sunt ista. Si enim sentiatur inordinatio et corrosio puncturae et incisio, tunc scitur esse venenum calidum et acutum. Si autem accidat inflammatio vehemens, et exuberatio sudoris, et rubedo oculorum, et angustia, et sitis, significatur esse venenum calidum valde. Si autem accidit profunditas somni, et stupor, et frigus, significatur venenum esse frigidum. Si autem non apparuerit nisi casus virtutis, et sudor frigidus, et sincopis, significatur esse de venenis quae a tota substantia operantur : et haec sunt deteriora omnibus aliis, sicut diximus nuper : et in omnibus his est nocumentum si diu manent : quod patet per studia medicorum qui faciunt vomere iterum atque iterum eum qui sumpsit venenum : et dant thyriacas et metridatum et alia hujusmodi, quae impediunt venenum ne ad cor deveniat. Omnes autem istae venenorum operationes et multo plures sunt in actionibus serpentium. Et ex his scitur natura veneni eorum.
Secundum inductas veneni operationes in tres ordines dividuntur serpentes ab antiquis Graecorum sapientibus. Dicunt enim quosdam esse acuitatis vehementissimae, quorum morsus curam non recipit, et infra tres horas interficit. Et quidam sunt acuitatis mediae : et quidam sunt, quorum morsus est infimus, eo quod non habent venonum de quo sit curandum, licet ulcus faciant et inflationem suo morsu. Acuitatis autem mediae sunt quorum morsus interficit ab una usque ad septem horas.
In ordine autem primo est serpens vocatus regulus, qui Graece basiliscus, quod regulum sonat, vocatur : et serpens qui vocatur hirundo, eo quod color ejus est similis hirundini. Regulus autem visu et auditu sui sibili interficit. Hirundinis autem longitudo est quasi cubiti unius, et interficit ante duas horas. Et ejusdem ordinis est serpens dictus aspis sicca propter vehementiam siccitatis suae cutis, et est in quantitate longitudinis suae a tribus cubitis usque ad quinque : et color ejus est declinans ad cinereitatem, et oculi ejus lucent valde quasi carbones ignis, et interficit a duabus horis usque ad tres. De eodem autem ordine est serpens qui vocatur exspuens, eo quod interficit per sputum suum, quod constrictis dentibus exspuit super ea quae sibi appropinquant : et odor sputi ejus est interficiens : et hujus longitudo est usque ad duos cubitos, et color similiter est declinans ad cinereitatem, et interficit illum quem mordet, et in eum spuit antequam redeat serpens ad antrum. Horum enim morsus serpentium surdi sunt, et ideo
appellati sunt muti, quia non sentiuntur aut vix sentiuntur antequam interimant: neque valet multum curatio medicinae in talibus, nisi prius subito praecidatur membrum vulneratum, vel fiat combustio profundius penetrans quam venenum penetravit : et his factis postea studendum est vomitibus et evacuationibus et resolutionibus reliquiarum veneni.
Amplius autem serpentes surdi et arcuato sunt de hoc ordine primo. Dicuntur autem surdi et muti propter causam inductam. Arcuati autem vocantur, quia per modum arcus incurvantur, et sic tangentem desuper pungunt, et infra se pungere non possunt: et hi tales sunt multarum specierum, quae omnes multiplicantur in terris aegypti. florum autem quidam habent duo cornua, et color horum est diversus. Aliquis enim est albus, et aliquis subalbus, et quidam sicut mel inter rubeum et croceum, et quidam cineritius, et aliqui eorum sunt similes viperis, et quidam habent dentes curvos sicut sunt unci. Hujus enim generis sunt illi qui dicuntur dracones statim interficientes.
Secundus autem ordo serpentium est praecipue de genere viperarum, quarum etiam sunt species multae et valde diversae. De hoc enim ordine sunt viperae, quae Arabice alesylati dicuntur. Et de eodem ordine sunt viperae quaeritinae vocatae. Et de eodem adhuc ordine sunt sitire facientes eum quem momorderint, et multae aliae, de quibus inferius dicemus.
In tertio etiam ordine multa sunt genera serpentium quae inferius exsequemur nominatim, quae morsu suo ulcus faciunt et inflationem et putrefactionem, nisi occurratur per medicinam : sed non est venenum de quo sit curandum, licet ulceri diligens sit adhibenda curatio.
Adhuc autem serpentibus accidit magna diversitas in acuitate et hebetudine veneni secundum sexum masculinum et oemininum quamvis sint in specie una.
Masculi enim pauciores habent dentes, et plus veneni, et acutius venenum quam feminae. Et quod dicitur, quod feminae deteriores sunt maribus, intelligitur in morsu in quantum est plurium dentium morsus ejus.
Adhuc autem ex aetate diversificantur in specie una et eadem existentes : quia senes deteriores sunt junioribus propter magnitudinem : quia magni deteriores sunt parvis quando sunt in specie una.
Adhuc est eorum diversitas propter locum : quia habitantes loca inaquosa et montes, deteriores sunt eis qui habitant ripas et littora et loca plurium aquarum.
Iterum autem diversificantur ex reple- . tione et longo jejunio : quoniam venenum repletorum minoris est nocumenti, quam sobriorum et jejunorum, maxime si diu abstinuerint et sunt famelici.
Amplius diversificantur propter passio nes animae eorum. Irati enim et provocati et audaces, deteriores sunt aliter se habentibus in eadem specie.
Adhuc autem diversificantur secundum diversitatem qualitatis corporis : eorum enim quae ejusdem sunt speciei, venenum est deterius in aestate quam in hieme, et in calido et sicco tempore quam in alio.
Quod autem quidam Antiquorum aestimaverunt, quod venenum viperarum frigidum est, error est : et crediderunt hoc ex signo fallaci, quod videlicet ei qui venenatus est frigescunt extremitates : hoc enim non accidit propter frigiditatem veneni, sed ideo quia ex contrarietate quam habet venenum ad calorem naturalem mortificat ipsum, et illo mortificato frigescunt extrema, quamvis inflatione veneni cor inflammatum sit aliqua modica inflammatione. Sunt etiam qui dicunt serpentis qui dicitur alesylati specialiter venenum esse frigidum, dicentes quod venenum congregat sanguinem cordis et congelat ipsum, et ideo vehementer stupefacit : et dicunt etiam ipsum serpentem esse frigidissimum : et hujus signum dicunt esse, quia dormit hieme sicut alia frigidae complexionis animalia, eo quod animalibus calidae complexionis hiems addat calorem, eo quod ventres hieme calidiores sunt quam in aestate, et ideo animalia calidae complexionis in hieme vigilant. Et illi etiam insufficienti crediderunt signo : et idcirco non est necessarium quod dicunt : quod enim congelatur sanguis et stupescit sensus in morsu alesylati, potest esse eo quod, sicut diximus, calor naturalis mortificatur : et tunc calore innaturali non fit sensus et expansio et subtiliatio sanguinis. Similiter autem etiam quod dormit in hieme, potest esse propter cibum vel pellis vel loci dispositionem, et non frigus complexionis : vespa enim citrina quae valde est calidae complexionis, dormit in hieme non propter frigus suae complexionis.
Secundum igitur ordinem alphabeti Latini nunc dicemus plurimos inducentes serpentes, qui omnes in tres inductas diversitates reducuntur. Habent autem et alios modos diversitatum in speciebus propriis : et istas sub nominibus eorum determinabimus.