Affordius est serpens primi ordinis, et est similis alii serpenti qui vocatur sabrin, de quo inferius dicemus. Est autem quantitas hujus serpentis ab uno usque in duos cubitos : et habet corpus arenosum punctatum totum punctis nigris et albis : et est serpens minor quam vipera, et caput et caudam habet valde parvam, et ut in pluribus arenosi coloris. Inveniuntur tamen de hac specie nigri et rubei et albi: et hic serpens super caput suum habet squamas albas quasi incisas et fissas : et cum incedit, facit strepitum sicut est strepitus foliorum siccorum propter siccitatem corticis ventris sui: et isti serpentes sunt gravis motus et aequalium dentium.
Iste autem serpens est valde malus : et eum mordet, rumpuntur omnes pori manifesti qui sunt in corpore morsi, et omnes meatus eorum, et omnes manantsanguinem sicut ex ulceribus sanatis et iterato apertis cum dolore continuo, et vomitu sanguinis, et sputo sanguinis : et aliquando etiam disrumpuntur meatus inferiores, et partes naturales, et faciunt ex eis manare sanguinem, et etiam ex angulis oculorum, ita quod morsus opprimitur in sanguine, et sputo sanguinis, et fluxu sanguinis narium, et dolore stomachi : et locus ubi morsus est, apostematur, et denigratur, et fluit ex eo paucus humor aquosus, et solvitur venter, et constringitur anhelitus, et difficultas incurritur urinandi, et vox intercipitur, et resolvuntur membra, et incidit in sui oblivionem et spasmum, et cadunt ei dentes de ore, et in tormento tali patiens moritur.