Ahedisimon est de genere draconum, et est tertii ordinis, et habet dentes vehementes : et ideo comminuit corium mordendo, et profunde infigendo dentes effodit illud : et ideo fit major tumor in vulnere, non tam ex caliditate veneni, quam ex magnitudine et profunditate vulneris. Efficitur igitur vulnus malum valde.