Altinaniti serpentes dicuntur sicut et casezati parvi breves et minuti, sed valde astuti, callidi et malitiosi: qui quandoque occultant se inter folia sub arboribus ut injiciant se transeuntibus sub arboribus, et interficiant eos, ut dicit Avi-- cenna : et quando hoc ingenio frustran-I tur, procedunt ex antris, et insiliunt in transeuntes, et in colore sunt declinantes ad rubedinem. Ex morsu autem istorum accidit dolor vehemens, qui ex loco morsus serpit in totum corpus : et accidit mori eum quem momorderint: et ideo sunt ordinis primi.