Amphisilea serpens est, quem Arabes et Avicenna auksimem vocant : et sicut in multis mentitur Solinus, ita et in hoc falsum dicit : et refert hunc serpentem duo habere capita. Nullum enim animal naturaliter duo habet capita : et deceptus est ideo, quia hic serpens ad duas salit partes, ante videlicet, et retro : et hoc contingit propter costarum suarum in utramque partem mobilitatem : et duae extremitates ejus sunt in grossitudine aequales ei quod est in medio de corpore ipsius.
Est autem serpens parvus quem Graeci amplum propter extremitatum debilitatem vocant: et cum mordet, accidit dolor vehemens : et morsus ejus serpendo totum in parvo tempore occupat corpus : et iste etiam est ordinis primi sicut et praecedens,