Asilus est serpens primi ordinis, et est ille de quo diximus, quod est exspuens, et quod longitudo ejus est usque ad duos cubitos, et color ejus cinereus ad citrinitatem declinans : et interficit illum quem mordet antequam redire possit ad antrum : et ille quem mordet, remanet sine sensu quietus profunde dormiens, et patitur singultus continuos, et oculorum clausionem, et torsionem colli et spasmum, et pulsum inordinatum, et non sentit dolorem praeterquam a principio morsus : tunc enim sentit dolorem intestinorum. Ab hoc serpente morsus continue necesse habet manum imponere gutturi ut eliciat vomitum.
Hic autem serpens elevat caput suum et exspuit venenum : et locus morsus ejus est parvus, ut punctum acus, et est absque apostemate, et currit ex eo sanguis pau- cus niger. Ei autem qui morsus est, accidit tenebrositas oculorum, et dolor in visceribus et in ore stomachi a principio morsus : et deinde consequitur clausio oculorum, et profunditas somni : non vivit morsus ultra tertiam horam a morsu.