Cornuta aspis, ut dicit Avicenna et Semei ion, est serpens ordinis primi, cujus longitudo est ab uno usque ad duos cubitos : et sunt super caput ejus duae eminentiae sicut duo cornua, et color corporis ejus est color rubeus, et venter ejus est sicut squamae siccae durae, quae cum ambulat, strident super terram, et strepitum faciunt, et dentes ejus sunt aequales non recurvi: secundum plurimum habitat in locos arenosis.
Istius serpentis est, quod genus parvum est: et ideo parvum dicitur, quia cornua ejus suut parva et brevia : et hoc est ex duabus causis. Aliquando enim cornutae magnae cadunt cornua : et antequam increscant, sunt brevia : et haec non vocatur parva. Sed est alia causa secundum naturam, quod semper parva sunt, et vocatur cornuta parva. In hoc enim genere serpentis sunt plures species.
Signa autem morsus ejus sunt, quia sentiuntur in loco morsus ejus quasi acus pungentes, aut clavi infixi : et contingit ei qui morsus est gravitas maxima in corpore : et inflantur labia ejus et patitur vertiginem et tenebrositatem occulorum et alienationem rationis. Solinus etiam dicit, quod cornibus impetunt homines : sed hoc non est probabile.