Boa de genere draconum est tertii ordinis. Haec boa primum cum juvenis est, adhibet se armentis bubalorum vel vaccarum quae multo lacte sunt irrigua, et sugendo unam post aliam longo tempore, in immensam extenditur quantitatem, ita quod postremo regiones depopulatur. Aliquando in Africa, sicut Romana testatur historia, centum et viginti pedum longitudinis apparuit, quem Regulus Romanorum dux quidam tormentis balistarum et aliorum quae ad expugnationem castrorum adhiberi solent, expugnavit, et interfecti pellem detractam et mandibulas Romam ad spectaculum attulit.
Morsus ejus est maximi vulneris venenati et malitiosi sicut et aliorum draconum.