Cerastes est serpens carens spinis in corpore, cartilagines habens pro spinis : et ideo corpus habens flexuosius aliis serpentibus. Habet autem peto cornua in capite flexuosa sicut cornua arietis : Et est serpens parvus coloris pulveris : unde etiam absconditur in pulvere : et passeres insidentescornibus suis sicut festucis, veneni morsus ejus interficit, et similiter alia animalia calcanti a in eum. Et est iste serpens de cornutis qui sunt nocumenti primi. Cornu cerastis sunt qui dicunt praesente veneno sudare, et ideo ferri ad mensas nobilium, et fieri inde manubria cullellorum, quae infixa mensis nobilium prodant praesens venenum : sed hoc non satis probatum est.