Dipsas serpens est, qui Latine situla interpretatur, eo quod situla indiget ille quem momorderit : quia tantum sitit, quod sitiendo et bibendo moritur : propter quod a Semerione philosopho et ab Avicenna serpens sitim faciens vocatur.
De hoc serpente dicit Solinus, quod adeo parvus est, quod quasi invisibiliter percutiens : et hoc ego non tam attribuo quantitati, quam ei quod latet in arenae superficie vel gramine. Unde Avicenna et Semerion ita dicunt : " Serpentis facientis sitim longitudo est palmi unius, et super corpus ejus sunt vestigia nigra plurima, et caput ejus est parvum, et collum ejus est grossum, et incipit curvatura ejus a collo grosso usjue ad caudam subtilem continue diminui, et figura ejus est figura viperae, et color posteriorum ejus usque id caudam vergit ad nigredinem : et dum incedit, quatit caudam et firmat .: et est generatio ejus in terra Hascem et Lokyati. " Et quidam hujus generis serpentes habitant in littoribus maris^ Ei autem qui morsus ab eo, accidit ut aduratur venter ejus et inflammetur, ita quod ex aqua non satiatur, nec cessat bibere, cum tamen nihil resolvatur ab ipso per vrinam vel sudorem, ita quod inflatur venter ejus totus et currit aqua in venis ipsius.