Jaculum dicunt Plinius et Jorach esse serpentem alatum a jaculando dictum : in arboribus enim latens inficit fructus arborum, et omne quod comederit ex eis, moritur : et quidquid obviat serpenti, interficit. Et dicit Jorach, quod hic serpens est duorum modorum : quidam enim morsum sine sensu doloris interfit cit : et alius est istius generis, qui quemcumque tetigerit, dolore diuturno fatigatur et moritur. Et isti ambo sunt ordinis primi.