Haemorrhois Graeco nomine serpens vocatur ab Sipa quod est sanguis, et (Seu quod est fluo dictus : quia morsus ejus laxat omnium orificia venarum, et excutit quidquid sanguinis est in corpore morsi : et sic interficit, et est ordinis primi. Hunc dicunt esse cinereum, et majorem quam cubiti unius.