Maris serpens est multarum specierum, in hoc convenientes cum terrestribus, quod pedes non habent, sed modo anguillarum repunt in fundo, et natant quando necesse est, quia pinnas non habent. In omnibus autem similes sunt serpentibus praeterquam in capite : quoniam caput eorum est durum et asperum : et sunt malitiosi : sed venenum in aqua minus nocet, quam si idem esset in terra. Hi autem in fundo maris non vadunt, sed juxta littus et circa scopulos.