Sabrin, ut dicit Semerion sapiens, est serpens coloris arenosi, habens puncta nigra et alba : et longitudo ejus est longitudo serpentis cornuti : et fere in omnibus iste serpens est sicut ille qui dicitur affordius, de quo diximus superius. Caput autem hujus et cauda sunt parva.
Et inveniuntur in hoc genere serpentes quinque cokjsaeja. Sunt enim plerique arenosi. SunTOgfvarii guttati. Sunt et albi. Et sunt nigri et rubei: et omnes illi habent squamas albas quasi incisas in capite, et faciunt strepitum magnum propter siccitatem corticum ventrium suorum. Et omnes sunt gravis motus et aequalium dentium, et sunt ordinis primi: et omnium eorum morsus aperit omnes poros naturales, sicut aures, oculos, nares, et etiam urinae et stercoris et os, et ex omnibus istis facit fluere sanguinem, et facidolores in stomacho. Et ex morsu omnium istorum currit aquosa sanies pauca, et solvitur venter, et constringitur anhelitus, et incurritur difficultas mingendi, et acuitur vox, et mollificantur membra, et incutitur oblivio, et accidit spasmus, et cadunt dentes, et sic moritur patiens.