Scauram dicunt esse serpentem, qui dum caecatur in senectute, ingreditur fissuram parietis, et dirigit aciem per foramen in rotam solis donec visum receperit, sicut supra diximus de lacerta : et eadem est in utrisque causa. Vel forte scaura est illud genus lacertae quod hoc facit.