Seiseculus est serpens fere sicut ille qui salit ad duas partes, quem Graeci amphiselenes vocant, quasi duo capita habentem : licet hoc non sit verum, sicut superius ostendimus : ubi etiam diximus causas hujus erroris : et morsus etiam istius est sicut morsus illitis : quia iste est quidam modus illius, licet in hoc differat quod adeo expresse duo capita habere videtur.
Et haec de hoc serpente dicit Avicenna.
Si. De Selphir.
Selphir, ut dicit Avicenna, nominatur serpens quidam aegypti et habet latum caput, et parvum collum, et curtam caudam, et ventrem rotundum, super cujus caput nec lineae sunt nec squamae : sed super suum corpus sunt lineae diversi coloris: et quando incedunt, non incedunt secundum rectum, sed contrahuntur valde serpentes hujus speciei: et ex morsu horum accidit apostema dolorosum, et primo contritio totius corporis contriti, et casus capillorum. Est autem hic serpens ordinis secundi, et est de genere viperarum.