Serps, ut dicit Jorach, serpens est parvus, quem si calcaverit homo, moritur antequam sentiat venenum ipsius. De hujus serpentis veneno dicunt, quod quando percutit hominem, carnem et ossa consumit, ac si flammea edacitate corriperetur.
Sunt praeterea serpentes in India, ut dicunt, tam magni corpore, quod cervos devorant, et ipsum mare penetrant. Alii sunt, ut dicunt, ibidem qui album piper comedunt, et lapides pretiosos gestant in capite : et hi singulis annis inter se invicem praeliantur, et ex maxima parte se invicem interimunt. Alios etiam in Oriente esse dicunt, qui velut cornua arietum habentes, homines perimunt cornibus ventilando.