Tortuca, serpens non est: sed hic a nobis ponitur, quia aliquid figurae serpentis participat, et quaedam gentes vocant eum serpentem scutatum.
Est igitur animal in dorso habens scutum et in ventre, quae scuta quator initiis conjunguntur : et inter illa exeunt quatuor pedes tortucae qui videntur pedes lacertarum cum quinque digitis et unguibus. Caput habet et collum serpentis : et si magna est habet etiam scutum in capite. Est autem scabiosae pellis ut lacerto : et caudam de sub duobus scutis egredientem habet ut serpens, et sibilat altius quam serpens : et ovat ut ova gallinae, et haec fodiens reponit in terra donec ad calorem solis exit pullus.
Et est duplex praeter marinam. Est enim tortuca terresiris, et aquatica : et terrestris magis est temperatae carnis: neutra tamen est venenosa : sed utraque multum impinguat comesta. Dicunt tamen quidam, quod si quis super renes mortuae tortucae calcaverit, veneno inficitur. Hoc animal inter caetera ovantia vesicam habet.
Haec igitur eum his quae in antehabitis dicta sunt de tortuca, sufficiant.