Apis est vermis notus, cujus generatio est ex ovis sive semine ovali in vermes, et ex vermibus in apes: et sicut in antehabitis determinatum est, opinio Aristotelis est, quod rex apum generaliter omnium apum sit pater: et pro argumento habet, quod non invenitur semen nisi in domo sua.
Apes autem quaedam minores generatae dicuntur masculinae, et non habent aculeum sicut neque rex, ut dicunt: et has dicit Plinius esse deputatas in famulos, qui mella comportata foveant, et ex ceris favos exstruant: et ideo dicit, quod obsequio peracto aliquando, si defectus mellis est in examine, ab aliis expelluntur : et si egredi nolint, interficiuntur.
Tertiae apes parvae sunt, quae aculeum habent, et mella de roribus et ceras de floribus congregant. Rore enim cadente super flores sicut super vasa quaedam concava, sol quod subtitius est evaporare cogit: residuum autem in fundum floris distillans, descendit, et in acumine in imum congregatur : et ideo apes in fundum florum capita infigunt : terrestre autem quod remanet, tota humiditate exhalante, est cera : et hanc apis coxis illinit, et mel ore colligit, et portat ad examen. Nec est ratio quare cera naturalis locus conservativus est mellis, nisi quia in illis floribus et roribus cera est illud terrestre, cujus viscosa humiditas mel fuit antequam exhalaret ex ipso.
Scias autem apum mellificantium tria esse genera : quoddam enim esthorridum quasi pilosum, et est malum et iracundum, et vocatur rusticum. Quoddam autem est subtile longum et nec illud est est optimum. Sed tertium est compactum bene rotundum columnale non longum, et illud est nobile, et multum mellificativum.
Apes claro tempore evolant, et nubilo manent ad opera et alvearis purgationem. Omnes enim faetulentias congregant in alveari, et tempore quo non disperguntur ad victum, expurgant. Apes excubias custodiunttunc quando examen egrediuntur, et rex quasi cornu strependo evocat bis vel ter, et rege egresso adhuc strepit cornu, et tunc rege evolante omnes evolant, et ibi manent ubi rex manserit. Regem autem habent quem natura regem ostendit, corpore scilicet majorem, et qui capite albam habet guttam quasi coronam, Hic autem quia breves valde habet alas respectu sui corporis et non bene volat, portatur ab aliis : et quando casas construunt, regi fit casa prima.
Omnes autem faciunt domos exagonas et aequales, et primo domos habitationum, et deinde mellis apothecas. Domos autem plures faciunt quam sint apes, propter prolem futuram, de cujus habitatione provident antequam nascatur.
Aquam etiam aliquando portant ad humerandum mel et complanandum casas, et hanc portant humectatione alarum et ore : et est vigor eorum durans per septem annos: sed aliquando per plures usque ad decem. Araneae autem quaedam et mures nocent eis, ita quod deserunt alvearia. Aliquando etiam recedunt propter faetores vicinos.
Gustabile autem proprium eorum est mel: gustant tamen etiam aliquando alia dulcia liquida: oleo linitae moriuntur, et omne pingue abominantur : quia ex illo resolvuntur alae et annuli corporum suorum. Quando cubandum est, una strepit, et tunc diminuitur murmur eorum. Aliquando etiam una circuit, et post circuitum illum revertens strepit sicut buccina : et tunc communiter omnes conticescunt, Aculeo pungit apis : et, sicut dicit Avicenna, aculeum in vulnere dimittit: et est opinio quorumdam, quod ille aculeus semper profundatur donec extrahatur. Malitia autem puncturae est eadem cum punctura vespae : et de hac infra cum de vespa erit sermo, prosequemur. Apis autem quae aculeum amittit, aliquando moritur, quando videlicet viscera in abscissione aculei vulnerantur vel amputantur. Quando autem aculeum tantum amittit, evadit. Quidam tamem dicunt, quod etiam tuncmoritur. Hoc est igitur, quod cum his quae in antehabitis dicta sunt , sufficere potest de apibus.