Bombex vermis est, qui sericum texit, de quo multa in praehabitis libris diximus. Sunt tamen multa bombicum genera: quoddam enim dicit Plinius esse in Asia, quod de luto facit nidum adeo validum, quod telis perforari non potest, et in illo gerit ceras, et texit telam ad modum aranearum fila continens, quae valent ad ornamenta puellarum.