Borax species est bufonis, quod fusci coloris est, et est maximum, ita quod cubitalis efficitur quantitatis in terris calidis et consuevit aliquando partum suum super dorsum portare. Hoc genus bufonis lapidem in fronte consuevit portare, pro quo et occiditur. Ille lapis diversorum invenitur colorum : aliquando enim invenitur albus, et hic dicitur esse me- lior: aliquando etiam invenitur luscus subniger, et hic est bonus quando in medio habet guttam citrinam : et al iquando invenitur virulentus : et tempore meo inventus est totus viridis: et aliquando est bufonis figura impressus.
Borax pugnat cum aranea sicut et serpens, et aranea desuper veniens suspensa filo pungit cerebrum utriusque eorum : sed bufo irascens inflatur, et aliquando crepat de veneno araneae. Borax raro apparet de die, nisi in locis valde solitariis, et non egreditur de terra nisi tempore pluviae : sed de nocte aliquando egreditur, et tunc libenter vadit in viis tritis ab homine: vineae flores odit et rutam, et per illa fugatur sicut et alia venenosa.