Bruchus vermis est minor quam adlacta, et est niger. Est enim primus partus lacustae : et cum efficitur major, vocatur archalabus : et quando perficitur, est locusta dicta quali longa hasta: hastilia enim duo crura retro habet quibus elevatur ad saltum et volatum. Bruchus autem quia adhuc immobilis est, totum depascitur usque ad radices, nihil viroris relinquens.