Bufo vermis est quadrupes sicut rana in figura, sed cinerei est coloris et spississimae pellis, ita quod magnum spissitudine et viscositate pellis evadit ictum, et est morsus ejus venenosus sicut serpentis secundi ordinis, et habitatio ejus est sub terra, et humore terreno vivit, et herbas et lumbricos aliquando comedit, sed comeditur a talpa.
Dicitur de bufone, quod de terrestri humido non comedit, nisi quantum manu semel capere poterit, timens quod ei tota terra non sufficiat : sed non est expertum, sed a vulgo acceptum. Bufo primo aqua perfusus, et postea salsatus crepat, et tandem consumitur usque ad ossa.
Est autem quoddam bufonum genus quod cornutum a sono vocis dicitur, quod est coloris cinerei fusci, et crocei in ventre, et sedet in paludibus putridis, et vocat unum contra aliud, de quo dicitur quod non vocat extra Galliam : et hoc falsum esse sum expertus, quia per totam Germaniam altissime vocat.