Cantharides vermes sunt virides, auri colore superlucentes, et nascuntur in summitate ramorum fraxini, et aliarum arborum, ex humore qui est in foliis, et convalescunt corrosione foliorum sicut erucae. Volant autem per diem : nocte vero in unum globum colliguntur, et in aceto merguntur, et servantur ad diversos usus medicinae : alligati enim faciunt pustulas, ex quibus fiunt cauteria utilia, eo quod multum trahunt.