Cicada vermis est, quem nos grillium vocamus, ab imitatione vocis nomen aptantes. Est autem duorum modorum : unum quidem, quod in rimis parietum in locis calidis habitat, et vespere et nocte cantat. Aliud autem quod in herbis clamat et arboribus. Et utrumque est musicum, et capite amputato caput diu vivit et corpus : et quia spiritu clauso in pectore format cantilenam, ideo in meri- die quando est aer serenior, clarius cantat. Experti sumus ego et socii mei, quod capite amputato diu cantat, in pectore sonans sicut fecit antea.
Quidam scarabonem illum qui cornua cervina gestat, et in silvis volat, etiam .cicadam appellant : et hoc non bene, quia scarabeus est et non cicada.