Crabones a Plinio vocantur vespae maximae citrinae longae, aculeos saevissimos habentes, ita quod veneno pullos equi interficiunt vel pungunt. Hi crabones mella inutilia in cavis arborum et in terris faciunt, et ceras corlicales et siccas ad nihil utiles, et dicunt pastores quod oculos habent post succinctorium : et expertus sum verum esse, sicut in antehabitis determinatum est : et ideo a quibusdam apis caeca vocatur.