Cyniphes sunt vermes volantes longis cruribus, parvulae muscae in capite habentes rostra, quibus perforant pelles hominum : maxime nascuntur ex humore, et juxta aquas abundant. Sequuntur autem spiritus humidos exhalantes ex animalibus, praecipue ex hominibus : et haec est causa, quod in sero volant, et directo volant in aere super capita sudantium. Adeo autem sunt importunae praecipue in sero aestate in locis humidis, quod deli- cati retia texunt circa lectos, quae canepea dicuntur.