Eruca vermis est longus, colore varius, multis pedibus cruris distensus. Hic vermis primo bombicum more et aranearum telas in extremitate arborum involvendo fluit, et ibi ova plurima reponit, et ex ovis illis parvae erucae in principio veris proveniunt, quae in angusto tecta subintrant, et a parietibus intimis pendentes, duram circa se pellem contrahunt, pelle pilosa quam prius habuerunt exuta, et vivit vita quasi dormientis et sopiti animalis: et ex illa quasi ovali natura aliam formam volatilis accipiunt, et tunc in autumno volando coeunt, diutissime sibiinvicem adhaerendo : et foemina quidem bifurcata vulva in se recipit caudam maris, et tunc tot ova foemina concipit ac si tota convertatur in ova : et ideo juxta ova mortua quasi pellis vacua invenitur. Ova autem facit arboribus adhaerens et plantis, quia illarum foliis pascitur : postea autem quando volat, longa promuscide quam quandoque incurvat, quandoque extendit, flores sugit.