Formica vermis est parvus valde qui hoc habet proprium, quod in majori aetate crescit et virtute. Est autem providens, sibi escas quidem non faciens ut apis, sed congregans, et condens, grana sicca colligit et condit: et si majora sint quam vires suppetunt, scindit. Vias ordinate observant, ne exeuntes intrantes impediant obviando. Grana etiam humida siccant ne putrescant. Prognosticantur auras, quia ante tempus tempestatis ad casas se congregant. Mortuas dicuntur ferre ad sepulturam. Sulphur et origanum agreste ita abominantur, quod si haec duo pulverizata super domos earum spargantur, casas dimittunt. Morsu suo venenum spargunt qui pustulas excitat. In senectute etiam quaedam volare incipiunt. Formica etiam sugit fructus et animalium corpora quae invenit, et exinde capit nutrimentum. Generando primo ova facit quae in vermes albos panniculis involutos erumpunt, et ex his in superficie ad solem expositis formicae nascuntur. Hieme quiescit cibo quem cibi aestate providit sustentata .