Formicaleon dicitur leo formicarum, quae alio nomine murmicaleoii vocatur. Hoc autem animal non est primo formica, ut quidam dicunt. Expertus enim sum multoties et ostendi sociis hoc ani- mal erigularum fere habere figuram, et absconditur in sabulo, semisphaeram in sabulo fodiens, cujus polus est os formicaleonis: et dum formicae causa lucri transeunt, ipsas capit et devorat. Hoc saepius adspeximus. In hieme etiam dicitur cibos formicarum diripere, eo quod in aestate nihil congregat sibi. Philomelae etiam avidissime legunt formicas et ova earum, et ex illis convalescunt infirmae. Si credendum est his quae in epistola Alexandri scribuntur de mirabilibus Indiae, tunc in India sunt formicae magnae sicut canes et vulpes quatuor crura habentes et ungues aduncos, et custodiunt montes aureos, et homines accedentes discerpunt : sed hoc non satis est probarum per experimentum.