Locusta dicitur quasi longa hasta, non quasi loco stans, ut quidam dicunt: et est vermis gregatim egrediens, et transiens de terra in terram ad pabulum, ita quod etiam ad exteras ad modum nubis vento immisso venit regiones. Ovat autem autumno quae verno tempore faciunt bruchum omnia devorantem : caput habet habens figuram capitis equi, et ante os duo additamenta dura, quae simul vicem labiorum supplent et dentium. Dura est ante et dura post succinctorium, habens quasi cornua philana pro cauda : longa retro habet crura ad saltnm, et quatuor alia in uno latere, et quatuor in alio ad gradiendum: alas etiam quatuor mobiles habet ad volatum membranales, et intestinum unum sorde plenum quae est succus herbarum: et tot aliquando simul gradiuntur, quod omnes fructus terrae destruunt: et ideo pro lege habetur in terris multis certis temporibus exire in agrum, et locustas exstirpare. Mane frigore noctis stupefactae resident immobiles. Orto autem sole alis laxatis omnes egrediuntur per turmas sine rege et sine lege civilita- tem tyrannicam custodientes : una enim aliam dicitur aliquando devorare.
Hunc vermem dicunt Parthos accipere in cibum, et forte non est hujus generis locusta.