Multipes est vermis, qui et centipes vocatur a quibusdam, non quod tot pedes habeat, sed per hyperbolem dictum est : quia revera non habet nisi quadraginta quatuor, in utroque latere viginti duos : et quando parvum est hoc animal, est de his quae ingrediuntur aurem : aliquando extenditur in longitudine palmi, praecipue in climatibus calidis. Ambulat autem ad interiora : quandoque tamen convertitur et in posteriora procedit. In morsu autem habet parvum venenum et parvum dolorem : sed quando mordet in labio, multum facit intumescere labium, et mordet hominem dormientem, et divisum in partes diu vivit.