Papiliones sunt vermes volantes multorum colorum. Quidam enim sunt in alis sicut purpura, quidam albi, quidam hyacinthini: et quibusdam quaedam inest rubedo. Hi sunt qui in automno coeunt, et post coitum masculus moritur. Ex his autem ovis post hiemem alii volantes producuntur, longas valde et in se reflexas habentes promuscides, qui rores sugunt de floribus, et his vivunt.