Pediculus est vermis de putredine, qui In extremitate pororum hominis est generatus, vel qui de ea aggregatur, et fovetur calore hominis vel animalis in plicis vestium : et similiter generantur in aliis animalibus, et praecipue in avibus rapacibus. Signum autem est pueros voraces multos habere pediculos, et ex cibo fructuum et praecipue ficuum propter grossitiem chymi plurimos generari pediculos.
Dicitur autem pediculus a pedibus quos multos habet, hoc est, sex. Colorantur autem secundum naturam humoris, ex cujus corruptione generantur: sed avium pediculi qui vulturum pediculi nominantur, longi sunt, graciles, multorum pedum, et fusci. Hominum autem et ovium sunt lati et magis spissi
Quidam autem est pediculus quem Galenus pediculum vulturis vocat, qui Graece memluke dicitur, et in inguine hominis et in pilis nascitur, et sub ascellis, cujus morsus non videtur nisi quando multum creverit, et tunc morsus est venenosus : facit enim morsus ejus aliquando erumpere sanguinem per venam ani, et per nares, et ex stomacho per vomitum, et ex pectore et pulmone et ex radicibus dentium, et aliquando ita magnificatur tumor, quod non recipit medicinam. Melius autem est ut lavetur morsus succo lactucae. Saxifragia autem contrita et argentum vivum cum oleo vel butyro vel veteri auxungia zonae superlinitum, et inter vestes portatum, occidit pediculos efficaciter, sicut multi sunt experti. Pulvis etiam argenti vivi immixtus pulveri plumbi si super carbones spargatur et vestes desuper teneantur, vel homo stans intra vestes fumum excipiat, pediculos occidit.