Phalangiae sunt de genere aranearum parvarum, habentes morsum venenosum, quae aliquando nares intrant hominum et pecudum. Cum autem nares cervi ingreditur, in periculo cervum dicit esse Plinius, nisi cito cancros habeat in cibum. Habitat autem in specubus, et ibi ovat : et dicit Semerion Philosophus, quod ex morsu earum et quarumdam aliarum accidit ventositas plurima in ventre cum horripilatione et frigore extremitatum, et erectione virgae, vel dilatatione labiorum vulvae si foeminam percusserit.