Pulices nascuntur ex pulvere humefacto et calefacto, praecipue si admiscentur calor animalium et spiritus exhalantes ex animalium corporibus.
Est autem animal nigrum rotundum acutissimae promuseidis qua terebrat pelles animalium, et elicit per porum sanguinem, et alium trahit ad superfi- ciem, ita quod rubet locus ubi momorderit : hastas habet posterius ad saltandum, et pedes alios sex ad ambulandum, et est velocis incessus, secundum proportionem sui corporis acutum habet caput, et tantum trahit de sanguine, quod continue posterius emittit eum denigratum et arefactum. Ova ejus sicut pediculorum sunt lendes, et his interdum plenum invenitur: et cum congregantur, semper invenitur magnus cum parvo, et parvus est masculus et magnus est foemina.
Qui autem in principio veris in Martio vel Aprili nascuntur, deficiunt in Maio. Maius autem pulices non habet aut valde paucos. Qui autem post Maium oriuntur et continuantur usque ad hiemem, in Augusto magis infesti sunt.
Est autem quoddam pulicum genus, quod terrae pulex vocatur, et herbas depascitur quando primo de seminibus Oriuntur.
Effugatio autem pulicum, ut dicit Avicenna, fit quando aspergitur domus cum infusione coloquintidae : tunc enim dissiliunt et fugiunt, et similiter de decoctione rubi. Dixerunt etiam quidam, quod quando sanguis hirci infunditur in fovea, in cauda congregantur illuc pulices et moriuntur, et similiter aggregantur super lignum linitum adipe hiricii. Fugiunt etiam odorem caulis et foliorum oleandri, et ideo vocatur herba pulicum.