Rana vermis est quadrupes in figura bufonis, sed non habet venenum, longa posterius, anterius brevia habet crura cum digitis longis, et membranam habet inter digitos ad natandum. Linguam habet palato adhaerentem, et ideo vox ejus est coax de gutture ad os sonans : et qu:a non in directum lingua impediente pro- cedit spiritus vocalis, ideo vesicas duas inflatas facit a latere oris : et cum vocat, inferius labium in aquae tenet superficie et superius extra aquam tenet, et non vocat nisi mas qui clamat foeminam. In Augusto autem dicitur adeo compressa habere labia, quod etiam instrumento aperiri non possunt extra aquam : cum laeditur, exilem dat vocem sicut mus quando est in timore.
Coit autem in vere et ovat multa ova in aqua in alterius anni vere ex coitu illo, et in medio ovorum illorum rana latet abscondita : et cum ova egrediuntur, sunt magni capitis et ventrem habent juxta caput, et posterius habent caudam cum pinnis ad natandum, et postea post Maium decidit cauda, et formantur ei quatuor pedes. Hieme latet extra aquam in rimis calidis et aliquando in aquis sub terra, quae hieme sunt calidae. In vere procedit ad aquas : aliquando etiam quando in autumno frigore corripi inceperit, intrat in domum hominum, et aliquando repit in sinum super inguen hominis vel super ventrem. Dicunt quidam, quod si lingua ranae aquaticae natantis superponatur capiti dormientis, in somno loquetur, et revelabit secreta.
Rana est quaedam quae rubeta vel rubeum vocatur, eo quod frequenter in rubeo sedet, et in arundineto. Hujus etiam tam in aqua quam in terra vita est aequaliter, de qua mira dicunt multi: habet enim haec venena, sed pauca. Hoc genus in hamum positum purpuras de mari ad se trahit et allicit. Ossiculus dextri lateris ejus vas aqua fervens defervere facit impositus, nec ultra aqua fervebit nisi extrahatur ossiculus. Cinis ejus sicuti et cinis leporis marini medicamen est contra venenum ipsorum.
Est iterum rana parvula in arundineto vivens unica, quae si forte a bobus hauriatur, ventres eorum tanta distendit corpulentia, quod scindi videntur.
Item est rana viridis, quae arbores ascendit, et pluvias cantando praedicit, et
silet alio in tempore, quae dicitur obmutescere facere canem si in os ejus projiciatur.