Seta est vermis longus cubitalis adeo exilis, ut seta vel pilus de juba vel cauda equi putetur : unde et nomen accepit. Hic in aquis stantibus non multum corruptis generari invenitur, et est adeo durus, quod conteri pede non potest : et si bulliatur, non emollescit. Haustus autem ab homine, cum cruciatu et languore vitam aufert. Aliter autem tactus non infert nocumentum. Hic vermis caput non habere videtur, et ad utramque partem natat. Forte autem hic de pilis nascitur equorum : quia pili equi in aqua stante positi vitam et spiritum accipiunt, et moventur sicut multoties experti sumus.