Stellae figura vermis est, ut dicit Plinius, qui nocte ut stella lucet: sed numquam apparet nisi quando post magnas nubes praedicit serenitatem. Huic vermi tantum dicit rigidum frigus inesse, quod exstinguit ignem sicut glacies. Ejusdem etiam sanie si caro hominis contacta fuerit, toti defluunt capilli : et quod tactum fuerit, mutatur in virorem : et de his etiam dicit, quod nihil gignunt, nec est in eis mas vel foemina. Ergo ex putredine generantur.