Teredo vermis est ligni, eo quod eundo edat in lignum. Hunc vermem quidam Latine trenutem dicunt vocari.
Nascitur autem de humore corrupto in ligno, et dum nascitur foraminatim exedit lignum, et per foramen exit. Hic humor est ex eo quod dum secatur lignum, conceptum in se humorem non habet maturum.
In Oriente autem dicitur, quod propter lignorum siccitatem teredines in lignis non nascuntur. In climatibus autem nostris quae sunt a quinto usque ad septimum, inveniuntur teredines in omnibus lignis, rarius tamen inveniuntur in quercu, et tilia, quam in aliis.